- DIETERICUS
- I.DIETERICUSprimus Nassoviae Comitum memoratur Textori: antiquior Adolfo, qui A. C. 682. Nassoviae regendae praefectus, aliis primus dicitur; ex Clodunda Weibrechti Saxoniae Ducis fil. pater inter alios, Dieterici Successoris. Cui e Gertruda Engelberti Altorfii Com. filia nati sunt, Ottho, patris in Comitatu haeres, Engelbertus etc. Praefuit Dietericus hic, circa A. C. 703. per Annos 15. ut alios eiusdem familiae omittam, Cyr. Lentulus Geneal. Principum Comitumqueve Nassoviae MS.II.DIETERICUSvir nobilis et strenuus, origine Frisius, Comitatus titulo magnam antiquae Frisiae et Bataviae partem, terras Normannorum quottidianis incursionibus fere vacuefactas, accepit a Carolo Simplice Gall. Rege; eâ conditione, ut contra Barbaros eas tueretur. Et quidem ditio haec Frisiae seu Westfrisiae Comitatus dicta est, usque ad Dietericum eius nominis quintum, erantqueve sub eo, praeter Frisiam, Hollandia, Zeelandia, Traiectum et aliae ditiones, usque ad urbem Neomagum, priscum Regni Frisiae limitem. Postea vero Hollandiae Comites isti Comites appellati sunt. Georg. Horn. Orb. Imp.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.